Columbanus versus ad Sethum


Suscipe, Sethe, libens et perlege mente serena

Dicta Columbani fida te uoce monentis;

Quae licet ornatu careant sermonis honesti,

Vota tamen mentisque piae testantur amorem.

5

Viue Deo fidens, Christi praecepta sequendo,

Dummodo uita manet, dum tempora certa salutis;

Tempus et hora uolat, momentis labitur aetas.

Dispice, quae pereunt, fugitiuae gaudia uitae.

Non fragiles secteris opes et inania lucra,

10

Nec te sollicitet circumflua copia rerum.

Sint tibi diuitiae diuinae dogmata legis,

Sanctorumque patrum castae moderamina uitae,

Omnia quae dociles scripserunt ante magistri,

Vel quae doctiloqui cecinerunt carmina uates.

15

Has cape, diuitias semper contemne caducas,

In mentemque tibi ueniat tremebunda senectus,

Quam gelidae tandem sequitur uiolentia mortis.

Vltima iam sapiens meditatur tempora uitae,

Torpentes senio uires morbosque frequentes

20

Incertumque diem leti certosque dolores;

Multa senem fragilis uexant incommoda carnis.

Nam matie turpi tabescunt languida membra;

Tunc genuum iunctura riget, uenasque per omnes

Illius in toto frigescit corpore sanguis;

25

Sic baculo nitens artus sustentat inertes.

Quid tristis memorem gemitus, quid tedia mentis?

Somnus abest oculis, illum sonus excitat omnis.

Quid tunc argenti, fului quid proderit auri

Improba congeries multos collecta per annos?

30

Munera quid procerum? Ditis quid prandia mensae?

Quid meminisse iuuat transactae gaudia uitae,

Venerit extremi tandem cum terminus aeui?

Haec, dum uita uolat, uigili qui mente retractat,

Spernit auaritiam uanosque refutat honores.

35

Quid modo terrenis mentes intendere curis

Mortales cupiunt? Quid turpia lucra sequuntur?

Semper auarus eget nummo, testante poeta,

Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.

Indiget inter opes nec habet quod habere uidetur,

40

Ille domi solus nummos abscondit in arca

Diuitias cumulans; dum sese nescit amare,

Plus amat heredem, seruat cui cuncta fidelis.

O nimium felix, parcus cui sufficit usus,

Corporis ut curam moderamine temperet aequo.

45

Non misera capitur caecaque cupidine rerum,

Nec maiora cupit quam quae natura reposcit;

Non lucri cupidus nummis marsuppia replet,

Nec molles cumulat tinearum ad pabula uestes;

Pascere non pingui procurat fruge cauallos,

50

Nec trepido tales uoluit sub pectore curas,

Ne subitis pereat collecta pecunia flammis,

Aut fracta nummos rapiat fur improbus arca.

Viuitur argento sine iam, sine uiuitur auro.

Nudi nascuntur, nudos quoque terra receptat.

55

Diuitibus nigri reserantur limina Ditis,

Pauperibusque piis caelestia regna patescunt.

Temnere diuitias monuit saluator auaros;

Quisquis amat Christum, sequitur uestigia Christi;

Nam breuis et fragilis moriturae gloria carnis

60

Quicquid habet, rapidi uelox fuga temporis aufert.

Pulchre ueridici cecinit uox talia uatis,

"Tempora dinumerans aeui uitaeque caducae,

Omnia tempus agit, cum tempore cuncta trahuntur.

Alternant elementa uices et tempora mutant;

65

Accipiunt augmenta dies noctesque uicissim.

Tempora sunt florum, retinet sua tempora messis;

Sic iterum spisso uestitur gramine campus.

Tempora gaudendi, sunt tempora certa dolendi;

Tempora sunt uitae, sunt tristia tempora mortis.

70

Omnia dat, tollit minuitque uolatile tempus.

Ver, aestas, autumnus, hiems, redit annus in annum;

Omnia cum redeunt, homini sua non redit aetas."

Haec sapiens omni semper reminiscitur hora,

Atque domum luctus epulis praeponit opimis.

75

Vltima nunc humili concludam uerba precatu:

Sis memor ipse mei, uersus cum legeris istos,

Tempora sic habeas optatae longa senectae