Mundus iste transibit,
Cotidie decrescit.
Nemo uiuens manebit,
Nullus uiuus remansit.
5
Totum humanum genus
Ortu utitur pari
Et de simili uita
Fine cadit aequali:
Differentibus uitam
10
Mors incerta subripit,
Omnes superbos uagos
Meror mortis corripit;
Quod pro Christo largiri
Nolunt, omnes auari
15
Inportune amittunt:
Post se colligunt alii;
Paruum ipsi uiuentes
Deo dare uix audent;
Morti cuncta relinquunt;
20
Nihil de ipsis habent.
Cotidie decrescit
Vita praesens quam amant:
Indeficiens manebit
Sibi poena quam parant.
25
Lubricum quod labitur
Conantur colligere
Et hoc quod se seducit
Minus timent credere:
"Dilexerunt tenebras
30
Tetras magis quam lucem".
Imitari contempnunt
Vitae Dominum ducem.
Velut in somnis regnant:
Vna hora laetantur,
35
Sed aeterna tormenta
Adhuc illis parantur;
Caeci nequaquam uident,
Quid post obitum restat
Peccatoribus, impiis
40
Quod impietas praestat.
Cogitare conuenit
Te haec cuncta, amice.
Absit tibi amare
Huius formulam uitae:
45
Omnis est caro foenum,
Flagrans licet, florida,
Sicque quasi flos foeni
Omnis eius gloria.
Orto sole arescit
50
Foenum et flos deperit;
Sic est omnis iuuentus,
Virtus cum defecerit.
Pulchritudo hominum
Senescens delabitur;
55
Omnis decor pristinus
Cum dolore eraditur.
Vultus Christi radius
Prae cunctis amabilis
Magis diligendus est
60
Quam flos carnis fragilis.
Caueto, filiole,
Feminarum species,
Per quas mors ingreditur,
Non parua pernicies.
65
Plerique perpessi sunt
Poenarum incendia,
Voluntatis lubricae
Nolentes dispendia.
Poculum impiissimae
70
Noli umquam bibere;
Inde multos plerumque
Vides laetos ridere:
Nam quoscumque uideris
Ridere inaniter,
75
Scito, in nouissimis
Quod flebunt amariter.
Conspice, carissime,
Sic esse libidinem
Vt morsum mortiferum,
80
Quod uincit dulcedinem.
Noli pronus pergere
Per uiam mortalium:
Qua multis euenisse
Conspicis naufragium.
85
Perge inter laqueos
Cum suspensis pedibus,
Per quos captos ceteros
Incautos conperimus.
De terrenis eleua
90
Tui cordis oculos;
Ama amantissimos
Angelorum populos.
Beata familia,
Quae in altis habitat,
95
Vbi senex non gemat,
Neque infans uagiat,
Vbi laudes Domini
Nulla uox retinetur,
Vbi non esuritur,
100
Vbi numquam sititur,
Vbi cibo superno
Plebs caelestis pascitur,
Vbi nemo moritur,
Quia nemo nascitur,
105
Vbi aula regia
<>
In qua male resonans
Nulla uox audita est,
Vbi uita uiridis
110
Veraque futura est,
Quam nec mors nec meroris
Metus consumpturus est.
Laeti leto transacto
Laetum regem uidebunt:
115
Cum regnante regnabunt,
Cum gaudente gaudebunt.
Tunc dolor, tunc taedium,
Tunc labor delebitur,
Tunc rex regum, rex mundus
120
A mundis uidebitur.