Conditur hoc tumulo raptus florentibus annis
Hermeno orbis amor, nimium dilectus amicis,
Clarus, <auis> atauisque potens, insignis honore,
Quem decorat genitor, multarum gloria laudum,
5
Sarmatio, aeternae meruit qui praemia famae,
Esse iter ad summum docuit dum culmen honorum
A primo coepisse loco. Spectata laboris
Successu placuit uirtus. In culmine summo
Per cunctos uenisse gradus uergentibus annis
10
Reddiderat uirtute parem patris atque parentum
Adsimilem uotis. Nisi te fortuna tulisset,
Solus tu patriis poteras praecellere rebus.
Quamuis et proprio iam dudum nomine clarus
Posses ornatus <satis et sat> honestus haberi,
15
Attamen hunc titulum claris natalibus auget
Matronale decus, † uenusta stemmate, Manda.
Quicquid praecipuum pulchrumque in moribus ambo
Eximii tenuere patres, iam solus haberes,
Fecisset si uita moras, qui tempore paruo
20
Cuncta <haec>, quae longo uitae capiuntur in actu,
Ante decem plenum compleras omnia lustrum.
Post quadraginta sextum uix porrigis annum,
Virtute egregius, nulli pietate secundus,
Largus opum fandique potens, praesignis honore,
25
Quod solus superesse potest. Te uota sequantur,
Teque in paradisum sancti comitentur euntem.