hymni Christiani anonymi 119

Other sections


Vrbs beata Ierusalem dicta pacis uisio,

Quae construitur in caelis uiuis ex lapidibus,

Et angelis coornata ut sponsata comite,

Noua ueniens e caelo, nuptiali thalamo

5

Praeparata, ut sponsata copuletur Domino,

Plateae et muri eius ex auro purissimo.

Portae nitent margaritis adytis patentibus,

Et uirtute meritorum illuc introducitur

Omnis qui pro Christi nomen hic in mundo premitur.

10

Tunsionibus, pressuris expoliti lapides,

Suis coaptantur locis per manum artificis,

Disponuntur permansuri sacris aedificiis.

Angularis fundamentum lapis Christus missus est,

Qui conpage parietis in utroque nectitur,

15

Quem Syon sancta suscepit, in quo credens permanet.

Omnis illa Deo sacra et dilecta ciuitas

Plena modulis in laude et canore iubilo

Trinum Deum unicumque cum fauore praedicat

Hoc in templo, summe Deus, exoratus adueni

20

Et clementi bonitate precum uota suscipe,

Largam benedictionem hic infunde iugiter.

Hic promereantur omnes petita adquirere

Et adepta possidere cum sanctis perenniter,

Paradisum introire translati in requiem.

25

Gloria et honor Deo usque quo altissimo

Vna Patri Filioque inclito Paraclito,

Cui laus est et potestas per aeterna saecula.