Seuerus Malacitanus in Euangelia 10

Other sections


Panditur interea gaza multique sua[

Munera fundebant sensus stimul[a

Christus adest spectatque uiros, qui dona f[erebant

Et cernit quandam miseram, sed mente [benignam,

5

Quae sese fraudans conrasum quicqu[id habebat

Optulit; "hanc laudat superus" dicit[

"Propositum mirans hominis, non mun[era pensans,

Quae reliqui dantes partem, non cuncta [dedere.

Hanc non paupertas potuit deuincere[

10

Auri sed pondus uirtutis cessit h[onori."

Discipulos formans super haec non esse su[perbos

Et populos Christus uarios uitare tum[ultus,

Quos homines gignunt foeda sub m[

Addidit haec turpes habitus ritusq[ue

15

"Mosei sedem ceperunt ecce Ph[arisaei.

Quorum doctrinam solum, non facta tene[te.

Pessima nam peragunt, insignia cun[cta loquuntur.

Pondere substernunt homines, q[uod

Decipiunt uarie cunctos: medica[mina

20

Fimbria protendunt. diligunt accum[bere primi

Atque sedere, uirum poscunt captantq[ue salutem.

Fallentes nudant uiduas uotaque pera[gunt

Longius, ut placeant cunctis. quod d[

..................] grandem procreet sub luce futura.

25

..................] cupiunt doctores saepe uocari

..................] tota fugientes quaerite paruam

................ c]unctis uarie semperque ministret,

..................]dit excelsus humilis ac mente triumphat

............ gram]maticos falsos turpesque Phariseos.

30

..................]s dum peragunt, sese caelestis honoris

..................]os fraudant sic subdola cuncta mouentes

..................]s ...tus hominem formetur in unum

..................]t doctus regnum caeleste tenere.

..................]ue....a spectant, sed caeca uoluntas

35

..................] his aurum non templi numen habere

..................] nimiisque magis altaria quaequae

..................] sanctificant. quae si quis, numen et ipsum

..................]..memorat. caelum si dixerit alter,

..................]..et summum sublime sedentem.

40

..................]... seruatis et haec quae magna fide sunt

..................]....sic mentis nec scire potestis

Haec serua]re prius atque haec non linquere iustum.

..................].... a detinuit, qui magna uidere

..................]nt, minima tantum seruare putantur

45

Colant]es culicem, glutientes saepe bigippum.

............ gr]ammatici nebulones atque Pharisei,

...............] sensus nitido sub corpore false,

Albatis tu]mulis similes, quos candidus ornat

Exterius ]paries formatus arte uirili;

50

Intus habe]nt artus putidos, foedissima membra

Atque impu]ra nimis saeclo mutante colorem.

...............] de malo claro sub corpore cunctos

...............]ari quae sunt occulta tue..a

Busta pium tumulosque omnes extollitis atque

55

Adicitis: "si nos cepissent tempora prisca,

Numquam tale malum quisquam temptaret finire."

Quo dicto filios uosmet monstratis haberi

Illorum, qui saepe pios iustosque necarunt.

Mensuram complete patrum, confundite iustos!

60

Serpentes uiperumque genus, uitare futuram

Qua ratione luem tetra sub mente potestis?

En ego doctores, scribas iustosque prophetas

Ad uos demitto: plagas inferte nefasque

Accensi liuore per hos extendite puros

65

Atque cruci damnate pios, pellatis et urbe!

Sanguis, effusus iustorum si quis in orbe est

Ex Abel, primum quem fratris dextra peremit,

Vsque Barachiae natum, qui templa colendo

Altariis poenam per uos suscepit inhaerens,

70

Tempore completo gentem manauerit istam."

Vrbem praeterea lacrimans, quae perdidit omnes

Ad sese missos uarie foedeque prophetas,

Et fatur quoniam: "saepius colligere temet

Disposui misique meos de sede ministros

75

Delestique ipsos. ueni post ipse salutem

Indignis portans, noluisti carpere quam tu.

Aeterne semper<que> cadas! uos uestra nefanda

Flagitia exosi uotis clementibus iram,

Reliquiae inopes, sedastis tempore longo."

80

Haec ubi dicta dedit, cessit fanumque petebat.

Et quidam coepere uiri cum mole fauere

Exstructos lapides templi, quod multa decora

Hoc habet exstructa ueterum monumenta priorum.