hymni Christiani anonymi 106

Other sections


O Redemptor, sume carmen temet concinentium.

Audi, iudex mortuorum, una spes mortalium,

Audi uoces proferentum donum pacis praeuium.

Arbor feta alma luce hoc sacrandum protulit,

5

Fert hoc prona praesens turba saluatori saeculi.

Stans ad aram immo supplex infulatus pontifex,

Debitum persoluit omne consecrato chrismate.

Consecrare tu dignare, rex perennis patriae,

Hoc oliuum, signum uiuum iura contra daemonum,

10

Vt nouetur sexus omnis unctione chrismatis,

Et medetur sauciata dignitatis gloria.

Lota fronte sacro fonte aufugantur crimina,

Vncta fronte sacrosancta influunt charismata.

Corde natus ex parentis, aluum implens uirginis,

15

Praesta lucem, claude mortem chrismatis consortibus.

Sit dies haec festa nobis saeculorum saeculis,

Sit sacrata digna laude, nec senescat tempore.