Seuerus Malacitanus in Euangelia 8

Altre sezioni


Procedunt Christumque fida sub mente salutant,

Facta dei uerbaque homines quos ampla docebant

Credere caelesti reparanti tempora clara.

Mulier hanc urbem primum deleuerat, istam

5

Femina post ista reparauit mente modesta.

Sic mundum princeps Eua damnauit eumque

Post ....a Maria pulcra sub prole refecit.

Est ager antiquus u....s a partibus ipsis,

Nomine Bethania, Maria qua degerat illa,

10

Quae Christo quondam suauem perfudit odorem.

Lazarus huic frater fuerat Marthaque soror. quem

Pestis agebat et hae mittunt orare deum tunc,

Vt ueniat sanetque illum, quem fouerat olim.

Quo deus audito dixit non esse uerendum:

15

"N..............................s excellere curat,

Sed fier...................tes.ue ruantur.

Postea discipulis fatur: ...... quieuit

Lazar dilectus ..........e." istique sub ista

(Nondum cognoscunt mortem dixisse quietem):

20

"Si dormit, sospes fuerit." respondit et ipse:

"..istac periit Lazar, laetorque, quod istic

Non fueram, uos ut poteritis credere memet

Esse deum, qui magna nimis claraque nouaque

Efficio signa. nunc nunc pergamus, ut illum

25

Surgere praecipiam." Thomas cum uerba superna

Audiuit, propriis fatur sodalibus: "heia,

Nos pariter pergamus eo ducente secuti;

Saeui sub gladio bacchant letumque minantes

Substrati<s>, quos poena grauis crudeliter angit."

30

Deuenere tamen mortis sub lumine quarto

Ipsius. Marthaque simul cum sensit, ad ipsum

Cum populo perrexit eo, qui uenerat illuc

Solandi miseras fraterna morte gementes.

Quem prior adfatur: "si ueneras ante uocatus,

35

Viueret ille. tamen spero, si poscere mauis,

Praestetur tibi quod placeat." tum Christus ad ipsam:

"Consurget fraterque tuus." flens ipsa: "resurget

Tempore postremo, credo." tunc ipse: "serena

Vita uirum ego sum. ista qui percipit, etsi

40

Defunctus fuerit, poterit repedare, uiuusque

Hic erit incolumis credens." consentit et illa

"Te" dicens "noui Christum filiumque supernum."

"Haec cum dicta dedit, cedit clamare sororem

"Aduenit" dicens "doctor." tunc ipsa resurgit

45

Occurritque deo uicum propiante gemensque

Succubuit pedibus domini lacrimansque profatur:

"Si praesens fueras, poteras sanare repostum

Fratrem, quem miserum pestis prolixa peremit."

Quos deus ut uidit cunctos lacrimare ruentem

50

Et Maria<m>, mouit sese cordique reductam

Prorumpit uocem lacrimans: "quo mortua menbra

Vos posuistis?" ait. quidam sub corde mouebant

Pergentes bustum Christo monstrare, quod iste

Non poterat, totiens qui lumina clausa nouauit,

55

Hunc quoque sanare. Christus sub corde uolutans

Humanos sensus lapide perspexit opertam

Speluncam praecipitque uiris de plebe sequente,

Vt tollant lapidem. quum foris ire iacentem

Volebat, uoluit primum cognoscere cunctos,

60

Quod fuerit uere defunctus. corpora namque

Iam resoluta suam perdebant tabe figuram

Atque cutis fluxa taetrum praebebat odorem

Inmundusque haustus pingui glomeratur ab estu.

Tum Martha: "putidum quarto sub lumine corpus

65

Quid prodest monstrare polo?" tunc ipse refellit:

"Crede modo uideasque dei fulgentia facta."

Iussa dei fecere uiri lapidemque reuoluunt.

Tum moras innectens Christus, quo credere cuncti

Mortuum esse uirum possint sub naribus ipsis

70

Foedam captantes pestem, quam clausa coacta<m>

Fundebat spelunca diu, uotaque peragit.

Quis bene completis cunctos cum sensit habere

Argumenta uiri clara, quod mortuus esset,

Euocat hunc uerboque fugat mortemque luemque

75

Et uiuum cinctum busto prodire necatum

Luminibus clausis fecit cum ueste ligatum.

Quod factum stimulans cunctos laudare coegit

Cernentes hominem nuper sub morte fluentem

Et putidum pedibus procedere ueste ligatis

80

Et clausis oculis mox mox reperisse foramen

Spelunce uerbo domini monstrante regressum.

Soluere quem iussit dominus. qui pergere plane

Coepit in egregium formatum corpus honorem

Ostentans, quod cuncta ualet, qui cuncta peregit.

85

Hoc facto multi credebant undique Christo.

Atque Farisaeis quidam dixere superna

Facta dei, trepidique simul glomerantur in unum

Grammatici coetusque sacer, quos inuida mentis

Exacuit stimulans saeuo sub corde uoluntas,

90

Tractabantque simul: "quidnam faciamus, eo quod

Multa facit claraque diu? quis credere cuncti

(Et licet inuiti) factis coguntur. aborret

Propositis hominum mens et populatur ab actis.

Que<m> si linquamus, nemo subsistere possit,

95

Sed multi credant factis mulcentibus omnes.

Romani super haec uenient templumque locumque

Arripient nostrum." Caifas clamat in illis

Antistes habitus, cum sic tractare uidebat:

"Saepe ego sic mecum tractans haec omnia uerba

100

Et religens animo sensus factisque rependens

Inuenio prodesse unum pro plebe necandum

Obiectare magis quam nos deperdier omnes."

Inprudens haec dicta dedit tam sancta sacerdos,

Quod Christus populos propria sub morte nouare

105

Disponebat, et haec aliter non ita locutus

Egregium facinus dixit non sponte futurum.

Ex illo Christum tractabant perdere seui.

Et quoniam Lazar multos huic credere fecit

Effectu<s> uiuus facto mordente malignos,

110

Hunc quoque disponunt morti damnare nefandi.

Interea Christus propriis haec insuper addit

Discipulis: "modo nunc Sion ascendimus, atque

Omnia conplebunt saeui sub mente nefanda

De me scripta piis: tradant nam gentibus ipsi,

115

Quae me confundent tormentis nexibus et post

Damnabunt morti, sed tertia luce resurgam."

Ipse quidem propriis dicebat cuncta futura,

Sed non senserunt illi praesagia Christi.

Iamque propinquabant portis splendentis Iericho,

120

Quo primum fuerat meretrix, quae mente benigna

Sese seruauit propria cum gente relicta

Incolumis, murosque tuba cum perderet: intus

Bacchabant hostes, ipsam liquere, benignam

Experti, quam nulla ducis flexere minantis

125

Verba, sed egregio facto delusit iniquos.

Hanc disturbatam quondam praecepit Hiesus

Sic bustam remanere nec hanc repararier umquam

(Nomine nam luna Graeco quaerente uocatur)

Falsa deum credens uaria contagia lege

130

Extingui dixitque suis: "si fecerit ullus,

A supero capiet sceleris condigna", fuitque;

Nam post effecta poenam condente creauit.

Ipsa manens lymfas habuit, quae peste necabant

Progenitos omnes, quas post purgauit Eliseus

135

Cum sale demonstrans Christi propiare ministros,

Qui lymfis mundi detergent crimina cuncta.

Bartimias illic orbus sic prope sedebat,

Timaei natus. sonitu perculsus et iste

Pergentis populi coepit perquirere, quidnam

140

Turba foret, dicuntque illi transire Hiesum.

Qui tum proclamans fatur: "iustissima Dauid

Progenies, miserere, precor!" multique suadent,

Vt taceat, crebroque magis clamabat at ille.

Flectitur his dominus uerbis gressumque repressit

145

Atque uenire uirum iussit. mandata peragunt

Ex populo suadentque uiri gaudere, quod ipsum

Adfore praecepit. letus tunc ille reliquit

Vestimenta diu studens uenitque; rogatque:

"Quid tibi uis faciam?" "pande mea lumina" fatur.

150

Respondit: "pande! saluum te reddidit alma

Ipsa fides." qui mox dominum cum ple[be

Luminibus saluis sequitur super[umque

Cum populis, factum clarum quos [

His cunctis dominus portas intraba[t Iericho

155

Tum cupiens uidere prior de p[lebe telonum

Nomine Zacheus, cum se non posse [

(Paruus enim fuerat) caricem per[rexit, ut ipse

Elatus dominum uenientem uert[ice spectet.

Quem deus ut sensit, nutu captare[

160

Tendit: ut egregius auceps, qu[i

Cum uisco calamoque modo ded[ucit

Sic Christus uerbis descendere fecit [

"Zachee, descende citius meme[tque sub aedes

Suscipe iamque tuas." quod fecit et i[

165

Gaudens; tum populi mussaban[t ista uidentes

Quod Christus petiit foedum taetrumq[ue telonam.

Tum stetit ille pius uerbis ha[

Ad dominum gaudens: "si quid non iure[

Hoc quadruplum reddo; super haec [

170

Dimidiam partem dono poscen[tibus

Haec laudans Christus: "nunc nunc" exclam[at

"Aedibus alma salus istis, quod sit de[

Insignis Abraham, habitus qui[

Ingenio iusto purgans anta[

175

Nam duo sunt ista haec poteru[nt

Vnum nil prorsus rapere uel amar[

Post hoc, si fuerit quiuis ...et[

Effectusque rapax, debet repa[

Omnia quae fecit, iusto dissoluere [

180

Persoluens istic poterit deb..[

............]stans ibidem poenam sub luce futura."

Mirant]es illi credebant nuper adesse

Qui sumet ]regnum. formans quos ipse suadet

Exemp]lo docens omnes, quid ferre uolebat:

185

......... di]sponens regnum sibi sumere, seruos

...........]uit proprios. primo dat quinque talenta.

Et duo d]at alii, reliquo mandauit et unum.

Quem ciue]s proprii nolebant sumere regnum.

Mox er]go cuncti lectos misere nolentes

190

Hunc sib]i praeponi. quem post euenit habentem

Regna r]edire domo. seruos tunc ipse uocauit

Scire uole]ns, lucrum si quod fecere. priorque

Obtulit ]ipse duplum domino quod ceperat, atque

"En" inquit ] "nuper dederas mihi quinque talenta

195

............]uoque decem feci, quae suscipe letus."

Tum domin]us seruum laudans haec insuper addit:

"Bis cape] quinque urbes! labor, heus, tibi donat honorem;

...............]s studiumque tuum te reddidit altum."

...............] duplum reddens eadem respondit et alter.

200

Cui dom]inus: "laetare nimis, qui mente benigna

...............]quaestus amplis te laudibus aptum

...............]mus dignis te quoque iuuabo."

Tertius et] uenit dicens: "en ecce talentum,

Quod mihi ]mandasti. noui te namque seuerum

205

...............] inuadens et colligis omne repertum

Abscondique] tuum solo; quod suscipe saluum."

...............]iter dominus compressit amarum:

"Te damna]nt tua uerba, ferox. nam noueras ipse

..............] meto summoque reperta.

210

Debueras ] mandare meum quod nuper habebam

Vsuram pariter debentes poscere cunctos."

"Tollite" quis dominus addit "deturque talentum,

Quisque decem quaesiit. studium nam gignit honorem,

Segnities partaque terit spargitque coacta.

215

Et seruum nequam nocti damnate retrusum:

Illic erit luctus et pallida mortis egestas.

Tunc illos, qui me nolebant sumere regnum,

Adductos omnes memet cernente necate!"

Exemplo planum fecit, quod damnet Haebreos,

220

Quod non ceperunt Christum ueniamque rogarunt,

Et fidos omnes, qui non sanare dolentes

Curarunt dictis studio prouidentia fletu,

Sed se seruantes alios liquere iacentes.

Hi soli poterunt regnum uitamque tenere,

225

Qui se tutantes alios eripere poena

Ac iustos sudore uiros fecere malignos.

Quod munus superus poscit: purgare nefandos,

Hoc duplicare modo studio fulgente talentum.