Atque ea praesenti populo cum dixerat, ipse
Betfa perrexit montem, quem uestit oliua.
Inde duo mittit proprios de plebe ministros,
"Pergite" quis dicens "uicum quem prope uidetis.
5
Illic cum fetu stantem cernetis asellam.
Quam mihimet citius secum perducite, si quis
Perroget, 'hoc opus est nostro doctore' locuti,
'Quem tibi transmittet'; concedat ducere gaudens,
Vt sedeam. satis est illum complere prophetam,
10
Qui me praedixit regem sublime sedentem
Ingredier Sion. firmo quae dicere iussi."
Illi iussa cito leti fecere, reponunt
Ast alii uestes, quis sedit rector honestus;
Et pergit Sion populis cingentibus ipsum.
15
Iamque propinquabat portis omnemque uidebas
Effusum late populum, procedere ramos
Porgentes pueros uerbis et sacra canentes.
Quod mordens doctos uerum proferre coegit
Occultum uulnus uerbis accendere frustra.
20
Nam dixere simul: "iubeas reticere, magister."
Quis deus: "est scriptum pueros laudare repertum.
Qui si conticeant, lapides clamore loquentur"
Intrauit dicens urbem, fletusque ciens haec
Addit tam claram cernens, quam perderet hostis:
25
"Infelix, bona quae numquam suscipere temptas,
Heu, mala suscipies! cingant te namque profani
Et muros puerosque tuos deleuerit ardens
Miles. eum peccata tua nam saeua uocarint."
Ingreditur post ista uiris cingentibus aedem
30
Cauponesque omnes, uaria quos lucra mouebant
Flagitia temptare, dolis adquirere quaestus,
Expellit templo composta sedilia turbans
Et dicit: "migrate alibi! nam uota precesque
Huc ferri iustum est, non iurgia seua moueri!
35
Sed uos dementes semper calcare superna
Proposita soliti latronum castra putatis
Esse locum sanctum, superus quem legit in orbe."
Tunc adiere oculis orbi pedibusque uacilli,
Quos deus egregio sanauit munere cunctos.
40
Est lacus in medio, quondam qui numinis aestu
Suscipiens hominem purgabat semper hia[ntem.
Andronae fuerant cingentes quinque palud[em,
Quas Salomon struxit miseris praebere quietem
Disponens, quo multa simul cadauera iu[
45
Infelixque fuit uariis langoribus agmen,
Vt, quando moueat numen, praecurrere posset
Qui prior accipiens speratam saepe salutem.
Huc Christus spatians perspexit membra feretro,
Viua quidem, longaeua tamen ualitudine cincta
50
Et mortis peiore malo depressa diurnae
Poenarumque globo. uitam fugiebat et ipsam
Saepe iacens; animum frenans iusteque cohercens
Ipse tamen semet seruabat, nequid in ira
Prosiliat damnetque animum peiore dolore.
55
Quem deus ipse rogat, si uult sanarier, atque
Ille refert: "solus habitus captare salutem
Non possum, quoniam quiuis praecedit in undas
Auxilio fotus, sumit quae corde petiuit."
"Surge" sub haec Christus "proprio succede feretro
60
Et porta lectum, qui te nunc usque retentat."
Sanatus uerbis surrexit languidus olim.
Sabbata tunc fuerant, quando pergebat onus hoc
Sic secum portans. quem cum uidere leuantem,
Coeperunt homines pariter prohibere; sed ille
65
"Qui me sanauit, iussit portare" rogatus
Respondit quondam depressus gurgite poenae.
Ipse deum nescit. quem Christus postea uidit
Et dicit: "peccare time concessa priora
Agnoscens, ne quid peius tibi uenerit." ille
70
Iudaeis <dixit> Christum fecisse. tumentes
Tunc illi Christo coeperunt dicere: "cur tu
Sabbata sic soluis?" Christus respondit ad ipsos:
"Si pater accendit lucem fontesque moueri
Atque amnes uolucresque simul per sabbata fecit
75
Et mundum format, memet culpare potestis,
Si natus habitus superi curare dolentes
Proposui?" simul hi feruentes undique docti
Tractabant illum morti damnare, quod ipsum
Efficeret filium supero similemque paremque.
80
Quorum propositum sensit, secessit et inde.
Haec tamen exquirens poteris sentire priora
Et retinens facta specta, quid carpas ab illis:
***
Sensus quinque puta peccataque turpia poenas,
85
Quis cuncti pariter foeda sub mente gemebant,
Depositum in medio, primus qui perditus esset.
Annorum numerum nomen retinere necati
Tractans inuenies, liuor quem prauus inique
Innocuum damnans mortis exordia fecit,
90
Vnum duo quinque triginta postea ponens.
Ex numero nomen poteris captare perempti,
Surgere quem superus indigna morte necatum
Praecepit uerum prisca signante figura.
Bethaniam post haec uenit iustissimus auctor
95
Discipulisque simul mansit; lucique futura
Pergens sic urbem coepit perquirere cibum,
Et petiit caricem, quae sola stabat, et hic tum,
Cum non inuenit fructum (nec tempus erat nam),
Siccauit uerbo florentes arbore ramos
100
"Ex te" sic dicens "foetus non creuerit umquam!"
Quae uerbo citius demum siccata remansit.
Quod cum uiderunt, pauidi coepere ministri
Laudare aeternum <uerbum>, quod cuncta peregit.
Hoc quoque tractanti praebet documenta decora,
105
Quod signo fecit, qui sciuit cuncta priora.
Tempore non apto fructum perquirere coepit
Ostendens maius sese perficere uelle,
Quo cunctos doceat clementia numina sancta.
Nam ficus fuit ista, prius quae stabat in horto
110
Regis iussa gerens, ne sumat primus; et illum
Forma repens quoniam legi succumbere fecit
Et foliis caelare sua iam turpia menbra,
Haec post porrexit supero querente peremptum,
Nunc ideo damnata suum dimisit honorem.
115
Quae male praestiterat fructum foliaque priora
A Christo siccata docet, quod cuncta reformat
Primitias scelerum sumens (quae fecit iniquus
Sic suadens homini legem calcare supernam)
Euoluens sceleri mortalia corda subacta.
120
Ast alii credunt Christum siccasse, suapte
Vt doceat se posse feros damnare, quod illi
Credebant Christum solum perficere, nolle
Et punire malos: "hominem non perdit, eo quod
Ipse deus dixit semet concedere cuncta."
125
Atque ideo fecit: uoluit cohibere rapacem,
Ne se perdat amens prodens per lucra magistrum
Cognoscens ipsum posse et damnare nefandos
Ex ipsis rebus seseque recolligat ardens.
Vt medicus, hominum custos, sanare uolutans
130
Occulta quos pestis agit, pernosse praetemptat
Menbrorum positus, solitamque adhibere medelam
Vestigat pecudum quidquid sic possidet artus
Ceu mortale genus, et uiscera uiua recludens
Porcorum morte uitam languentibus affert:
135
Debile sic Christus proprii cum cepit inopsque
Discipuli, uoluit damnata sub arbore firmum
Efficere ramosque ideo sine crimine siccat.
Diximus haec nostros sensus proferre uolentes;
Ast alios, quo quisque modo perquirere temptat,
140
Inueniet, gemmae quoniam sunt gesta superna,
Quae, quocumque modo tractantur, pulchra uidentur.
Discipuli tamen hoc uiso coepere mouere
Sic uarios sensus insignia facta tuentes.
Quis Christus super haec addit: "uos credite iuste,
145
Subque fide maiora dabo perficere signa.
Nam qui non dubitat, montes migrare iubebit
Aequoribusque natare simul, cur<r>antque repente
Naturam uincente fide uirtute peracta:
Quam recte peragens iussu mutauerit orbem.
150
Tantum ne uosmet studentes corde superbus
Obsideat sensus spargens insignia facta!
Vtpote nam seruus, aruum si seuerit, inde
Adueniens non se iactat, sed curat heriles
Exibere dapes iussus et stare laborans,
155
Dum dominus sese recipit, post ista relictas
Conficiens epulas studens sibi quoque ministrat:
Omnia sic iussa facientes noscite uosmet
Huic seruo similes. tantum sed dicite quod 'nil
Fecimus elatum'. praebent haec uerba salutem
160
Insignemque gradum, qui se non iactat, habebit.
Nullum uerba pium poterunt damnare remissa.
Qui minuit sese uerbis gratatur et actis,
Aeternam capiet uitam dignamque coronam."
Post haec transibat Christus, subit[oque ministri
165
Adduxere orbum, qui numquam u[iderat
Ex partu lucem, mater quem prod[idit
Et dicunt: "doctor, filii peccat[a patrisue
Hunc talem nasci fecerunt?" [Christus ad ipsos:
"Nullus peccauit, sed signat[
170
Confuso turbata modo complen[
Et reparare decet: capiet sub lu[mine lumen;
Et cunctos doceat lingua reti[
Confundetque malos oculis fre[
Haec dicens lutum format, quod d[
175
Atque uolens multos homin[es
Hoc subitum clarumque nimis sple[ndensque
Ablutum misit Siloan monstr[
Qui multis populis cinctus[
Vndique currebant auidi cog[noscere
180
Qui postquam iussa lymphas [
Lumina detergit cernens et [
Mutatumque uirum uix cognou[ere
Ante nimis notum. uultus quo[ ceperit, ardent
Noscere. praecipiunt, prohibent [
185
Accedunt, trepidant cerni ia[m
Quos bonus ille docet se susce[pisse Hiesu
Atque fidem praestasse, quod et nat[ura negauit.
Qui simul adducunt homin[em
"Nouimus hunc" aiunt "semper qui [lumina clausa
190
Nunc habet extensa." dicit qu[aerentibus illis,
Perspexit quomodo. subito cr[
Rumor inops uarius feruen[t
Quod factum pugnans confu[
.........................]es eius non scire parati
195
.........................]s nimium quod crescit ab illis
.........................]n natum, quod mordet iniquos
.........................]ro testes sub fronte gerente
.........................e]ntes uoce negante
......................... fa]ctum confundere fulgens
200
.........................]que necat iustisque bonisque
.........................]ns est uidere refelli
.........................]agis populum concurrere multum."
Eiciuntque homi]nem. quem uidit postea Christus
.........................]te sanauit?" et ille
205
......................... n]osse. Christus respondit: "ego sum."
.........................]sus supplex cum uoce precatur
.........................] cernunt et lumina quis sunt
.........................] prope cui pauci dixere Pharisei:
......................... caec]os?" Christus: "si lumina clausa
210
.........................]erat uobis medicina malorum.
................. pasto]rem iustum cognosse potestis
.........................]t quem facta bona suadentque fouere
................. pec]us proprium. nam solus et aptat
.........................] fuit prisco sub tempore mendax
215
..................... ou]es, uaria quas pestis agebat
.........................]..des, sed saucia menbra
.........................]nans. memet cognoscere quaeso
................... fa]cta magis quam uerba decorant
.................. sim]ilem memet cognoscite regi
220
Me pater ut n]ouit, sic et cognoscitur ex me.
.........................] turba rumorque. per illos
.................. fe]ruent omnes Christoque minantur
.................. d]ubios, quonam perrexit, et ipse
Intrauit subito templum palamque moratur.
225
Quem cum uiderunt primi, coepere rogare:
"Haec quomodo tu signa facis? responde docens nos!
Quiue dedit tibi tam clara perficere signa
Crebra nimis magnaque?" deus respondit ad illos
Cognoscens sensus hominum, quos corde superbo
230
Inuidia stimulans perfecit uoce suaui
Dissimulare dolos et crimina nectere uerbis
Responsis propriis ipsum damnare putantes:
"Si uultis memet uobis proferre rogata:
Babtisma dudum factum quem ferre putatis,
235
Vt faciat iustus, hominem superumue?" remissi
Illi tractabant: "superum si diximus, ipse
Respondet nobis: 'cur non cepistis ab illo
Sub fide captantes celestia munera iusto?'
Ausi si fuimus mortalem dicere, plebes
240
Nos periment omnes, quae iusta mente fuisse
Egregiumque simul sancta sub uoce prophetam
Credentes babtisma dei cepere decorum",
Et dubii dicunt: "nos hoc nescire fatemur."
Et Christus: "nec ego, per quem mihi data potestas,
245
Respondere uolo uobis." post ista locutus
Exemplo docet cunctos, quod prima putantes
Hi retinere modo post infima cuncta tenebunt,
Quos iactans mentis decepit saeua uoluntas:
"Quidam sic natos habuit: primoque suadet,
250
Vt uineas pergens curet. negat ille prius, sed
Postea perfecit, quod se non pos<s>e ferebat.
Ast alii pariter suadet, dicitque suapte
Facturum uerbisque patrem delusit honestus.
Horum quem uosmet putatis iussa paterna
255
Effecisse?" uiri perhibent: "qui fecit", et ipse:
"Est uerum! uosmet praecedunt ita telonae
In regno superi, qui iura fidemque beati
Experti laeti ceperunt sancta lauacra.
Quod uos, qui supero semper parere fatetis,
260
Non fecistis, et hi, qui se non posse putabant,
Factis fecerunt alacres, quod uoce negabant."
Addit ad haec hominum prodens mala pessima: quae post
His fore pro poenis hominum, quos ante necarunt,
Pro calcata fide superi Christoque negato
265
Damnatoque simul, quem non timuere nefandi,
Exemplo docens scelera poenamque sequentem:
"Quidam plantauit uineas cinxitque corona,
Torquellam fecit mediam turremque locauit.
Proficiens peregre mandauit rura colonis.
270
Post seruos misit, cum tempus sensit adesse,
Vt fruges capiant et debita lucra reportent.
Illi tormentis uarie poenisque necarunt
Omnes, quos dominus fructus suscipere misit.
Postea dilectum natum solumque remittit,
275
Quem perimunt illi uineas lucrare putantes
Haerede exstincto. uos nunc edicite: quidnam
His faciet?" "ueniet" perhibent "cunctosque necabit
Externisque suos agros mandauerit illis
Sic male defunctis"; nec possunt uerba superna
280
Sentire insani, uineas qui<s> dixit eosdem
Et sepem legem turrem formauit et urbem,
Torquellam templum, quod cepit signa uetusta
Prodidit et Christum, uinum ceu prodit ab uua.
Ipse tamen librum illos cognoscere uerba
285
Exacuens lapidem memorat, quem scripserat index
Indocilem fabricum manibus summamque fuisse
Iuncturam capitis machinae, sed cuncta tenentem.
Quo uerbo sensere uiri, quae dixerat ante;
Et simul accensi ueriti tenuere dolorem,
290
Laedere percupidi, liuor quos deuorat ardens
Accensus uerbis. cladem proflare minatus
Opprimitur populi motu, mentemque resorbens
Occulto cremat igne necans, quae prodidit illam.
Exclamat tamen ista deus: "ceu diues in urbe
295
Nuptias exornans cum fecerit omnia parta
Pro nato, clamat ciues misitque ministros,
Vt ueniant. partim nolentes pergere falsas
Innectunt causas; alii tenuere necantque
Seruos, qui fuerant missi. tum milite feruens
300
Imperat armato totam disperdere gentem,
Conflagrare urbem, muros turbare domosque.
Quod faciunt: perimunt omnes, cum moenibus urbem
Incendunt. super haec dominus: 'uos ite, ministri,
Indigni quoniam fuerant, quos ante uocaui,
305
Quorum iam nullus poterit gustare parata,
Ad caenam clamate alios, quoscumque uidetis,
Sic inopes, miseros, egros.' fecere ministri
Et pergunt: 'quoniam nondum compleuimus aulam.
Quid suades?' dominus: 'calles et semita cuncta
310
Indagate uiros captantes undique mancos'.
Haec quoque perficiunt: relegunt angusta uiarum
Et populos uarios confertos undique multos
Composuere. domus regis completur; et ipse
Ingreditur caenam, spectans cernitque per ipsos
315
Vnum perputidam uestem turpemque gerentem
Increpat atque tumens: 'cur tam deformis in aulam
Intrasti?' tunc ille tremens, demissus et expers
Conticuit. dominus seruis: 'hunc pellite foedum
Constrictumque foris nocti mandate perenni!'-:
320
Sic pater omnipotens secernet iusta gerentes,
Et qui contemnunt alios uel foeda peragunt
Aut non ceperunt superi ditissima dona
Vel sanctos poenis damnarunt, morte ministros
Sese iactantes, dominus quos ipse remisit,
325
Expellat, iustos ornans seuosque perimens."
Herodis comites post haec misere maligni,
Non regis prisci, qui regnum degener illud
Sidone exortus, urbi ditissima quondam,
Inuasit multaque nimis crudelia fecit
330
Post finem Iudae regum, quos esse beatus
Tunc Iacob docuit, quorum sub fine uenire
Praedixit Christum, mundi qui regna tenebit.
Cuius post obitum turpem fecisse tetrarchas
Romani partemque isti mandasse feruntur,
335
Qui, licet esset inops opibus, crudelia multa
Perfecit similem sese per facta nefanda
Monstrans: infamis testem damnauit aperte
Clamantem seriem scelerum Christumque necare
Percupidus misit uerbis decipere fictis.
340
Qui postquam propius uenerunt, turpia caelant
Fucatis uerbis dicunt laudemque dolosam
Et memorant: "censum nobis inferre suades,
O doctor, quem nulla potest opprimere feruens
Vis hominum, sed uera magis quam grata peroras?
345
Non homines, sed iura times, non iurgia, sed fas.
Diuitiis fretos spernis regumque superba
Imperia calcare magis quam ferre suesti."
"Hic hominum sensus falsaque crepuscula sensit,
Et dicit: "solidi faciem nomenque docete:
350
Cuius habet?" dicunt: "regis". respondit et ipse:
"Reddite iam regi proprium superoque suaptum."
Quod cum ceperunt mirantes undique cuncti,
Deseruere deum uincentem saeua benigne.
Saducei post haec Christum temptare uolentes
355
Accedunt, perhibent: "Moses sub lege superna
Praedixit nobis fratri copulare prioris
Vxorem fratris, si sit defunctus inanis,
Vt reparet stirpem prolem succedere firmans.
Nostro de genere septem sic ordine fratres
360
Nunc fuerant, quorum primus perducit in aedem
Vxorem subolemque suam non fecit in orbe.
Cuius post mortem frater sub lege coactus
Vxorem petiit, pariter defunctus eandem
Dimisit, quam post alius aliusque. fuitque
365
Haec steriles septem lege suadente superna
Experta. periit post haec. sub luce futura
Cuius haec fuerit cunctos experta benigne?"
Quis Christus: "falsa uosmet dementia cepit
Talia tractantes fore tum sub luce futura,
370
Qualia nunc mundus inbutus morte malisque
Corruptus suadet, qui post sub fine sequenti
Exutus labem pellat cunctosque beatos,
Quos facta egregia studiumque fidesque decorant,
Laetantes teneat regnum caeleste tuentes,
375
Iam puros factos, quos nulla obliuia uexent,
Caelicolum similes clara sub mente ministrum.
Quod uero surgent omnes sub morte retenti,
Moses praedixit: dominum memorauit Abraham
Esse deum Isaac pariter iustique Iacob.
380
Qui si non essent, cur haec dixisset honestus?
Sed uere nouit post mortem uiuere cunctos
Et regnare deum, qui solus summus habetur."
Auditis uerbis populus laudauit, et illi,
Docti qui fuerant, clara sub uoce fauebant
385
Mirantes nimium factis uerbisque potentem.
Addit ad haec dominus dicens: "respondite, docti:
Cuius est filius Christus, quem scire fatetis?"
Illi nolentes superi memorare, fuisse
Dauid dixerunt. quos uere confutat ipse:
390
"Et Dauid quomodo dominum praedixit haberi
Ipse suum miti modulans insignia cantu?
Induxit superum mirantem munera gentis,
Quae sibi misit ibi Christum cum corpore caelum
Transgressum, que<m> nulla orbis uicere nefanda
395
Mortalem indutum totum, quem dextra locatum
Hortatur residere polo, dum ponit iniquos
Substratos homini, quem sic dilexit in orbe.
Ergo si iustus dominum praedixit haberi
Ipse suum Christum, sit filius eius?"
400
Quod uerbum stolidos docuit iustisque suasit
Stare gradu uero nec iurgia uana mouere.
Quae tractata nocent, prosunt confota quiete.
Nam quaerit superum fallax creditque benignus
Ex sese capiens leuiter documenta su[perna:
405
Mens regit ut corpus uerbumque ut cun[
Spiritus ut pascit, superus sic omnia uerbo
Perficit ipse colens, flatu reparante gu[bernans.