Venantius Fortunatus carminum appendix 31

Altre sezioni


In breuibus tabulis mihi carmina magna dedisti,

      Quae uacuis ceris reddere mella potes;

Multiplices epulas per gaudia festa ministras,

      Sed mihi plus auido sunt tua uerba cibus:

5

Versiculos mittis placido sermone refectos,

      In quorum dictis pectora nostra ligas.

Omnia sufficiunt aliis quae dulcia tractas.

      At mihi sinceros det tua lingua fauos.

Supplico me recolas inter pia uerba sororum,

10

      Velius ut matrem te mea uota probent:

Omnibus et reliquis te commendante reformer,

      Vt per uos merear quod mea causa rogat.