Venantius Fortunatus carminum appendix 29

Altre sezioni


Pergimus inclusas a gurgite cernere terras,

      Qua uagus Oceanus fertque refertque uices,

Fluctibus assiduis cum surgit ad aethera pontus,

      Huc feritate sua mobilis unda latrat;

5

Litus harenosum refugit, nunc suscipit aestus

      Nunc, mare dum turget, naufraga terra latet:

Quo gelidum abscessit, rediens hoc occupat ardor.

      Atque loco huc uno sunt tria dona dei.

Quamuis sit sterilis, fructus fert illa beatos,

10

      Dum caelo dignos pascit harena uiros.

Ast ego uel si qua sine uobis urbe tenerer

      Inter multa tamen milia solus eram.

Cernere uos laetas merear, materque sororque.

      Cum uenit excelsi cena beata dei.

15

Si citius redeat frater Simplicius, oro,

      A me mandatae ferte salutis opus:

Et rogo per uestras me commendate sorores:

      Sic faciat cunctas Christus amore suas.