Venantius Fortunatus carminum appendix 16

Altre sezioni


Quamuis quod cuperem fugit me uespere facto,

      Te mihi non totam nox tulit ista tamen:

Etsi non oculis, animo cernuntur amantes;

      Nam quo forma nequit, mens ibi nostra fuit.

5

Quam locus ille pius qui numquam abrumpit amantes,

      Quo capiunt oculis quos sua uota petunt

In medio posito bonitatis principe Christo,

      Cuius amore sacro corda ligata manent!

Hic quoque sed plures carmina iussa per annos:

10

      Hinc rapias tecum. quo tibi digna loquar.