Venantius Fortunatus carminum appendix 13

Altre sezioni


Sic uos Caesarii monitis honor ornet in orbe

      Atque ambas caro cum patre Christus amet;

Sic hic Caesaria et praecelsa Casaria surgat,

      Vt per uos priscus hic reparetur honor;

5

Gratia sic talis niteat, qua crescat in aeuo

      Per uos Pictauis Arelatense decus;

Sic pie caelesti mereamur uiuere regi

      Et mea uobiscum membra sepulchra tegant:

Si quod in offenso retinetur pectore murmur,

10

      In uice laxatum sit ueniale precor;

Pacem Christus amans, mira dulcedine plenus,

      Pectora uestra sacer se mediante liget.

Obtineat pariter ueneranda Casaria mecum,

      Quae simul amplexu uos cupit esse pio.