Venantius Fortunatus carminum appendix 4

Altre sezioni


Christicolas animas haec conscia cura fatigat,

      Vt circa cunctos stet sine labe salus.

Ast ego prae reliquis circum tua lumina pendens

      Qui uenit atque redit prompta requiro frequens.

5

Sollicitis oculis uolitantia flabra recurro,

      Quando uel unde tui nuntiet aura boni.

Hoc tibi praecipue mea, dulcis, epistula signet

      Quod dolor atque metus sit tuus ille meus:

Et quia nos animo cognoscis currere tecum,

10

      Det de te incolumi pagina missa fidem.