Respice delicias, felix conuiua, beatas,
Quas prius ornat odor quam probet ipse sapor.
Molliter arridet rutilantum copia florum;
Vix tot campus habet quot modo mensa rosas,
5
Albent purpureis ubi lactea lilia blattis
Certatimque nouo fragrat odore locus.
Insultant epulae stillanti germine fultae;
Quod mantile solet, cur rosa pulchra tegit
Complacuit melius sine textile tegmine mensa,
10
Munere quam uario suauis obumbrat odor;
Enituit paries uiridi pendente corymbo:
Quae loca calcis habet, huc rosa pressa rubet.
Vbertas rerum tanta est, ut flore sereno
Mollia sub tectis prata uirere putes.
15
Si fugitiua placent, quae tam cito lapsa recedunt,
Inuitent epulae nos, paradise, tuae.
Daedalicis manibus nituit textura sororis;
Tantum digna fuit mater habere decus.