Eugenius Toletanus carminum appendix 51

Other sections


Gloria diuitiae fundi domus ampla, ualete:

      Olim uos, olim pondera uestra tuli.

Me praesens tumulus cognato caespite claudit:

      Vos ite et dominos ludificate nouos.