Venantius Fortunatus carminum libri 10, 17

Altre sezioni


Actibus egregiis praeconia fulgida fulgent:

      Laus tua, Christe, sonet, dum bona quisque gerit.

Vnde genus hominum placeat tu, summe, ministra,

      Nam nisi tu dederis, prospera nullus agit.

5

Diuitibus largus forte hinc et parcus egenis,

      Se ut redimat diues quando fouetur egens.

Dulciter ista tui pia sunt commercia regni:

      Dum escam sumit egens, diuitis auget opes.

Pauper uentre satur satiat mercede potentem:

10

      Parua capit terris praeparat ampla polis.

Diuitibus plus praestat egens quam diues egenti:

      Dat moritura cibi, sumit opima dei,

Dans terrae nummum missurus ad astra talentum,

      E modicis granis surgat ut alta seges.

15

Dent, iactent, spargant, commendent semina Christo,

      Hic dare nec dubitent quae reditura manent.

Da: sic Christus erit tibi thesaurarius inde;

      Praesta inopi quidquid reddere Christus habet,

Hac animatus ope exposcens meliora Tonantis

20

      Nec dubitante fide quod deus ista dabit.

Pro Childebercthi regis florente salute,

      Surgat ut in solio qui fuit altus auo,

Fiat ut hinc iuuenis ualidis robustior annis,

      Ceu uiguit proauus sic sit in orbe nepos,

25

Ergo suus famulus Sigoaldus amore fidelis

      Pauperibus tribuit, regis ut extet apex.

Hinc ad Martini uenerandi limina pergens

      Auxilium domini dum rogat ipse sui

Et dum illuc moderans rex pro regione laborat,

30

      Vt precibus sanctus hunc iuuet, illud agit.

Denique procedens ... sacra festa tenere

      Pauperibus Christi praebuit ipse dapem.

Dispensata placent alimenta per agmina Christi,

      Pascitur et populus quem fouet arce deus.

35

Plurima caecorum refouetur turba uirorum,

      Est quibus in tenebra lux deus atque uia.

Hinc alitur clodus quem dirigit ordine Christus

      Quique sui domini pendulus implet opus.

Quis referat tantos memorare sub ordine morbos

40

      Occurrens pariter quos sua cura fouet?

Vnde cateruatim coeuntia milia pascens

      Erogat ut habeat, rex quoque cuncta regat.

Te Fortunatus comes, hinc, Sigoalde, salutans

      Regis ut auxilio des meliora precor.