Felix bis meritis sibi Machabaea uel orbi
(Nobilitas generis nobilior genitis),
Quae septem palmas caelo transmisit ab aluo,
Martyriique decus protulit ille uterus.
5
Tu quoque prole potens, recte Armentaria felix,
Nec minor ex partu quam prior illa suo.
Illa uetus numero maior, tu maxima solo:
Quod poterant plures, unicus ecce tuus.
Fetu clara tuo, geniti circumdata fructu,
10
Est tibi Gregorius palma corona decus.
Me Fortunatum humilem commendo uerenter
Ac mihi caelestem quaeso preceris opem.