Eugenius Toletanus carminum appendix 25

Other sections


Iudicibus iubeat uestra praeclara potestas,

      Rite regant populum semper ubique tuum.

Non hos decipiat auri decoctio pura,

      Noxius argenti nec male captet amor.

5

Censoribus populi obediant ut postulat ordo:

      Sic pax obtineat omnia regna tua

Et tibi, rex, sit laus uirtus et gloria semper,

      Hic et in aeternum sit tibi semper honor.