Venantius Fortunatus carminum libri 10, 12d

Altre sezioni


Dum pergit hinc quisque uiam, mea pagina currat,

      Prodat ut eloquio quod sibi debet amor.

Nunc quoque care mihi, bone semper, amice fidelis,

      Pectore deuotus reddo salutis opus.

5

Commendo hunc etiam famulum, dure ante redactum,

      Tortus qui legem nec meruisse gemit,

Illa dolens grauius quam uulnera corpore fixa,

      Quod sibi subducta est filia parua, rudis.

Audiat hanc uocem pietas miserando benigne;

10

      Quae sibi cum tribuis, hinc tibi magna dabis.