Eugenius Toletanus carminum appendix 23

Other sections


Dicito presbyteris: uestram fuscare serenam

      Non debet haeresis Simoniaca fidem.

Tollitur aeternum terreno munere munus

      Et maculat parua sportula multa bona.

5

Deditus esse dei seruus non debet usuris

      Terrenis, cuius est super astra locus.

Nec uitio clerus debet succumbere, sacra

      Assidue cuius infula colla premit.

Tu, decus ecclesiae, uirtus et gloria regni,

10

      Semper ama dominum, te quia semper amat.