Eugenius Toletanus carminum appendix 22

Other sections


Ipse prior nitidam ducat sine crimine uitam,

      Vt sit commissi splendida forma gregis.

Formosum et nitido perfusum semper oliuo

      Culmen apostolicum debet habere caput.

5

Ambrosium populis praesul conflagret odorem,

      Eius ut exemplo contio salua fiat.

Tu decus egregium, uirtus et gloria regni,

      Semper ama dominum, te quia semper amat.