Venantius Fortunatus carminum libri 10, 11

Altre sezioni


Cum uideam citharae cantare loquacia ligna

      Dulcibus et chordis admodulare lyram

(Quo placido cantu resonare uidentur et aera)

      Mulceat atque aures fistula blanda tropis:

5

Quamuis hic stupidus habear conuiua receptus,

      Et mea uult aliquid fistula muta loqui.

Ecce dies, in quo Christus surrexit ab imo,

      Infernae legis rumpere uincla potens,

Quando et uinctorum lacrimantia milia soluit

10

      Et reuomunt multos Tartara fracta uiros.

Additur hic aliud, quod Martini aula beati

      Emicat haec ubi nunc prandia festa fluunt,

Qui ualuit gestis aures pulsare Tonantis,

      Obtinet et meritis quod petit alta fides,

15

Qui pie restituit defuncta cadauera uitae

      Atque dei prompte praebet amicus opem;

Cui successor ouans modo lite Gregorius extans,

      Ille quod adquirit, hic regit ore, fide.

Qui rogat hic praesens, alibi licet insidet absens,

20

      Exhibet atque cibos pastor in urbe bonus.

Nunc igitur celebrate diem sollemniter omnes

      Quos deus omnipotens hic dedit esse pares,

Quos sibi Martinus collegit amore benignus

      Et facit ecce escas hic epulare suas.

25

Ergo sub incolumi Childeberctho ac Brunichilde,

      Quos tribuit celsos regna fouere deus,

Vos, quos miserunt, populum moderate fidelem

      Et releuate inopes, si quis et extat egens;

Ac bona de dominis noscendo et agendo benigna

30

      Sint quoque laetitiae pabula uestra fide.

Quos inuitauit Martini mensa beati,

      Sumite gaudentes quod dat amore dies.

Quae bonus antistes noscendo Gregorius expers

      Plaudat et haec populus gaudia uestra canat.

35

Cuius et haec domus est a Christo exoret amator,

      Reges. uos, populos ut tegat arce deus.