Eugenius Toletanus carmina 99

Other sections


Immensas domino laudes gratesque rependi,

      Quod missa incolumem te mihi carta dedit.

Inde salutigerum deuoto pectore carmen

      Mittimus et caro dicimus ore "uale".