Venantius Fortunatus carminum libri 10, 10

Altre sezioni


Magna beatorum retinet haec terra talenta,

      Diuinis opibus diues habetur humus.

Pars dextra angelico Gabrielis honore coruscat,

      Gaudia qui mundo detulit ore sacro,

5

Quando aeternalem concepit uirgo salutem,

      Dona redemptoris nuntius iste ferens.

Laeua est parte lapis tumuli, quem corpore Christus

      Pressit morte breui, uictor eundo patri.

Hic quoque reliquiis micat ille Gregorius almis,

10

      Qui probus igne redit nec pice mersus obit.

Sunt etiam Cosmas, Damianus et ipse, salubres

      Non ferro artifices, sed medicante fide.

Est Iulianus item, gladio iugulatus amico,

      Plebs quem Aruerna colens arma salutis habet;

15

Martinusque sacer, retinet quem Gallicus orbis,

      Cuius Christum operit dimidiata chlamys,

Se tunica spolians nudum qui uestit egenum,

      Vnde datae sibi sunt alba topazus onyx,

Quae meruere aliqui hoc in corpore cernere sancti,

20

      Gemmarumque sonus quod patefecit opus.

Additur hic meritis cum nomine Victor opimis,

      Munere martyrii qui tenet alta poli;

Hic ueteris uirtute uiri noua palma Niceti,

      Vrbem Lugdunum qui fouet ore, sinu.

25

Horum pastor opem corde, ore Gregorius orat,

      Viuat ut altithrono uir sine fine deo.