Eugenius Toletanus carmina 97

Other sections


Sanctorum meritis claro semperque beato

      Hesychio Eugenius uilis et exiguus.

Accipe conscriptos plebeio carmine uersus,

      Quos dat, dilecte, pagina maesta tibi.

5

Cara mihi uestros aduexit epistola questus

      Et me tristifico perculit inde sono.

Oblitum te namque gemis uilescere nobis

      Inque meo uultum corde perisse tuum.

Crede meis uerbis, nam fas est credere nobis;

10

      Credere nempe licet, cum dubitare nocet.

Testor namque deum, sanctorum nomina testor

      Affectum uestri non tepuisse mihi.

Ante polus solis ac lunae luce carebit

      Quam sim conspectus immemor ipse tui.

15

Ante quoque nostro discedet pectore uita

      Quam uestrae mentis dulcis amicitia.

Voluent puncta dies, uoluentur mensibus anni:

      Semper in ore meo nomen amorque tuus.

En quia deprompsit affectum pagina nostrum,

20

      Dilige me nimium, dilige me nimium.

Obsequio cordis persoluens iura salutis

      Hinc precor ut miseri sis memor, alme, tui.

Christus ubique tuis concedat prospera uotis

      Et parcat culpis Christus ubique meis.