Eugenius Toletanus carmina 78

Other sections


Imperat omnipotens: procul, o procul effuge daemon,

      Ne fraude nostrum possis adire torum.

Ne somnos turbes nec mortis uincla ministres

      Nec fallas animam sordibus ipse meam.