Venantius Fortunatus carminum libri 10, 8

Altre sezioni


Si praestaretur praeconia pandere regum,

      Non mihi sufficeret nocte dieque loqui,

Qualiter hic populus dominorum pendet amore

      Et uestris oculis lumina fixa tenet.

5

Vos, quibus et speculum et lux et dulcedo manetis,

      Carum ornamentum his simul estis honos.

Praecipuum donum placidum et placabile regnum,

      Ac uestro in statu est culmen in orbe pium.

Hicque parentela et patria et tutela coruscat,

10

      Hic decus atque gradus, hic pietatis opus,

Hic tranquilla quies, hic spes iucunda fideli,

      Postque deum in uobis dona salutis habent.

Hic ego cum populo mea uota et gaudia iungo,

      Quae pius amplificans crescere Christus agat.

15

Praestet cura dei uos longa in sede tueri,

      Caelesti ac dono regna tenere diu.

Acquiratis adhuc noua uel possessa regatis

      Ac pie participes has foueatis opes,

Vt tibi quae floret de nato et germine, messem

20

      Maturam uideas, mater honore micans;

Sic ut et ex genito genitisque nepotibus amplis

      Altera progenies inclita detur auae.

De Childeberctho dulcedine flore salute

      Fructum habeas genetrix, plebs sua uota uidens.

25

De nata atque nuru cumulet tibi dona creator

      Cumque pio merito stes placitura deo.

Hic ego promerear rediens dare uerba salutis,

      Congaudens dominis paruulus ipse piis:

Prospera sint regum, populorum gaudia crescant:

30

      Exultet regio, stet honor iste diu.