Eugenius Toletanus carmina 76

Other sections


Omnipotens rerum factor regumque creator,

      Accipe propitius, quae tibi, summe, loquor.

Porrige uictricem pro sacro principe dextram,

      Quae praestet uotis prospera dona suis.

5

Perferat insignes semper ex hoste triumphos

      Nec cedat ullis te comitante malis.

Sit blandus famulis, sit lenis censor iniquis:

      Sic nobis placeat nec tibi displiceat.

Vt multa breuiter paruo sermone perorem:

10

      Sit bona tota gerens et mala nulla gemens

Te donante, precor, qui regnans trinus et unus

      Texis in aeternum saecula cuncta deus.