Eugenius Toletanus carmina 45

Other sections


Alcyon hibernum cum ponit litore nidum,

      Spumea fluctiuagi frangitur unda sali.

Duc ergo celerem festinus nauita puppem:

      Bis septem soles aequora tuta tenent.