Venantius Fortunatus carminum libri 10, 6

Altre sezioni


Emicat altithroni cultu uenerabile templum

      Egregium meritis, nobilis arcis apex;

Quo propria tunica dum operit Martinus egentem,

      Gestorum serie fulgida signa dedit.

5

Namque idem antistes, sacra dum mysteria tractat,

      Lumina gemmarum est uisus habere manu,

Ac de ueste fuit quantum sua dextera nuda

      Tantum membra sibi gemma corusca tegit.

Sanctus item domini almum dum benediceret altar,

10

      De capite est uisus flammeus ire globus.

Quae modo templa sacer renouata Gregorius effert

      Et rediit priscus cultus honorque suus.

Fulgida praecipui nituerunt culmina templi

      Postque usus ueteres praemicat aula rudis,

15

In senium uergens, melius reuirescere discens"

      Diruta, post casum firmius acta situ.

Martini auxiliis operando Gregorius aedem

      Reddidit iste nouus, quod fuit ille uetus.

Clara supercilio domini delubra nitescunt:

20

      Alma licet merito, sunt quoque celsa iugo:

Inuida subruerat quam funditus ipsa uetustas"

      Vt paries liquidis forte solutus aquis,

Quam pastor studuit renouare Gregorius aedem,

      Nec cecidisse dolet quae magis aucta fauet.

25

Ambianis tremulum cernens Martinus egenum

      Dimidiae chlamydis mos ope membra tegit.

Sed coram angelicis turmis se hanc nocte silenti

      Pauperis in specie Christus habere refert.

O sacer antistes, meritis referende sub astris!

30

      Vnde tegis nudum, hinc tua palla deum.

Inter opima deus figulus quae uascula fecit

      Martinus meritis uas in honore nitet.

Leprosi maculas pretiosa per oscula purgans,

      Cui quod ab ore dedit pax medicina fuit.

35

Vlcera morbosi curans sic fauce beatus,

      Quod Iordanis agit tacta saliua facit.

Quam generosa fides Martini in saecula ciuis!

      Qui quocumque fuit, mors ibi perdit iter.

Denique cum extincto catechumenus ore iaceret,

40

      Se superextendens effugat arma necis:

Sic uiduae genito laqueato, deinde reducto;

      Est uir ubi iste dei, non licet ire mori.

Fanaticam pinum sanctus succidere cogens,

      Iustum ibi supposuit rustica turba premi.

45

Caesa secure arbor cum iam daret alta ruinam,

      Ad crucis imperium est ire coacta retro.

Quis uigor hic fidei, ualidae dum pondera pini

      Quo natura negat crux facit ire uiam!

Serpentis morsu tumido suprema regenti

50

      Hic digitum ut posuit, pestis iniqua fluit

Collecto morbo huc et ab ulcere pollice tracto,

      Dumque uenena cadunt erigit ille caput.

Vnguentumque nouum, digitis traxisse uenenum

      Et tactu artifici sic superasse neces!

55

Dum latro extinctus falso coleretur honore,

      Voce huc Martini cogitur umbra loqui,

Publice se referens scelerum pro mole peremptum

      Se quoque nec iustum, sed magis esse reum.

O uox sancta, loqui defuncta cadauera cogens,

60

      Cui post fata iacens dat sua uerba cinis!

Pergeret in fluuio dum uipera lapsa natatu

      Et prope litorei tangeret ora soli,

Martini imperio liquidas reuocatur ad undas

      Transactumque uiae lassa recurrit iter.

65

Quantus amor domini tali sub corde calebat,

      Quando uenena potens ipsa retorquet aquis!

Martini meritis aliis quoque febre crematis

      Sudores refluos pagina sicca dabat;

Vnde salutifero medicamine charta fouebat

70

      Atque graues ignes littera tinguit aquis.

Gratia quanta dei huius sermone ligabat,

      Febre ubi succensis fons suus ibat apex!

Alme, decus rerum, pie summe, Gregorius, arcis,

      Tu cui das sedem dat tibi templa sacer.

75

Nam ueteri fuerant haec funditus eruta lapsu

      Tecta, labore nouo quae modo culta cluunt.

Iure potestatis cui tu, bone conditor orbis,

      Haec danti in terris culmina redde polis.

Victa uetustatis per tempora culminis arca

80

      Diruit, ut melior surgeret aula solo,

Quo sacra Martinus domini mysteria tractans

      A capite igniferum misit in astra globum.

Ne tamen ipsa ruens miserando fine iaceret,

      Pontificem meruit qui sibi ferret opem.

85

Quae rediuiua micans instante labore Gregori,

      Decidua in senio, floret honore nouo.

Fundamenta igitur reparans haec prisca sacerdos

      Extulit egregius quam nituere prius.

Nunc placet aula decens, patulis oculata fenestris,

90

      Quo noctis tenebris clauditur arte dies.

Lucidius fabricam picturae pompa perornat,

      Ductaque qua fucis uiuere membra putes.

Pannoniae satio misit tibi, Gallia, fructum

      Gignens caelestem terra maligna dapem,

95

Martinum illustrem meritis, qui munere diuo

      Culmen in aetheria sede senator habet.

Qui leprae maculas medicata per oscula purgat,

      Curat et infectum pura saliua uirum.

Ad fluuium domini cui non fuit ire labore

100

      Quod Iordanis habet, sanctus ab ore dedit.

Qui sacer ipse mihi te, pastor, agente, Gregori,

      Fortunato adimat tot maculosa reo.

Dum chlamydem Martinus inops diuisit egeno,

      Christus ea memorat se bene ueste tegi.

105

Diues paupertas, dominum quae texit amictu,

      Cui deus occurrit qui dedit astra faber!

Noscere qui mauis Martini gesta beati,

      Hic poteris breuiter discere mira uiri.

Denique cum tunicam sacer ipse dedisset egenti

110

      Ac sibi pars tunicae reddita parua foret,

Quod non texerunt manicae per brachia curtae

      Visa tegi gemmis est manus illa uiri.

O nimium felix cui contigit in uice lanae

      Nobilium lapidum lumine membra tegi,

115

Vt, cum adhuc cinere aspersus foret atque fauillis,

      Artifice angelico gemmeus iret homo!

Quid deus in famulis operetur opimus amator,

      Martini gestis magna probare potes;

Ducere qui meruit de morte cadauera uitae

120

      Rettulit atque diem reppulit unde necem.

Dum caderet Martinum arbor pressura beatum,

      Mox facit ipse crucem, pinus abacta redit.

Quis non uirtuti diuinae commodet aurem,

      Dum trabe conuersa dant quoque ligna fugam?

125

Idola dum cuperet Martinus sternere fulta,

      Conterit haec caelis magna columna ruens.

Auxilium ad iusti dignando militat aether:

      Quanta fides cuius currit ad arma polus!

Forte colebatur dum quis pro martyre latro,

130

      Martini aduentu se probat esse reum.

Virtutis merito fidei radiante corusco

      Nec tacet extincti nec latet umbra rei.