Eugenius Toletanus carmina 36

Other sections


Gaudia praepetibus concurrunt undique uotis

      Et gestit animum pax recreare meum.

Viuescunt sensus bello liteque repressi

      Et uenit ad primum mens lacerata modum.

5

Crescit amore salus: procul, o, procul este dolores,

      Nam iussit refugos iam stabilire deus.

At tu, peruerse daemon et pestifer anguis,

      Nil prodesse tibi nunc, periture, dole.

Non tua praeda sumus, quamuis pia pectora rixis

10

      Punxeris ad modicum, non tua praeda sumus.

Sic semper rapidis uanescas tabidus auris

      Et nos in Christo sic tueatur amor.