Eugenius Toletanus carmina 35

Other sections


Non sensus, lector, quaeso, non uerba requiras,

      Scribere nam uersus impulit ecce dolor.

Christe, foue segnis torpentia carmina linguae,

      Vt possim questus ipse referre meos.

5

Da guttas oculis, posco, da uerba querellis,

      Nam flere requies, gaudia poena mihi.

Iunctus eram nimium dilecto mente sodali,

      Cuius ab affectu carmina maesta canunt.

Non sic Euryalum Nisus dilexit amatum,

10

      Nectebat ut nos pax in amore deus.

Concordes animos soluens discordia carpsit

      Et cessit duris pax tenuata dolis.

Vt turtur solus percusso compare plango

      Et frustra lacrimas penso perire meas.

15

Labor, io cari, labor, succurrite fratri,

      Praebete socio cum pietate manum.

Pelle, precor, penitus pungentia iurgia, Christe,

      Vt possim sacris laetus adesse tuis.