Eugenius Toletanus carmina 33

Other sections


Vox, philomela, tua cantus edicere cogit,

      Inde tui laudem rustica lingua canit.

Vox, philomela, tua citharas in carmine uincit

      Et superat miris musica flabra modis.

5

Vox, philomela, tua curarum semina pellit,

      Recreat et blandis anxia corda sonis.

Florea rura colis, herboso caespite gaudes,

      Frondibus arboreis pignera parua foues.

Cantibus ecce tuis recrepant arbusta canoris,

10

      Consonat ipsa suis frondea silua comis.

Iudice me cygnus et garrula cedat hirundo,

      Cedat et illustri psittacus ore tibi.

Nulla tuos umquam cantus imitabitur ales,

      Murmure namque tuo dulcia mella fluunt.

15

Dic ergo tremulos lingua uibrante susurros

      Et suaui liquidum gutture pange melos.

Porrige dulcisonas attentis auribus escas;

      Nolo tacere uelis, nolo tacere uelis.

Gloria summa tibi, laus et benedictio, Christe,

20

      Qui praestas famulis haec bona grata tuis.