Eugenius Toletanus carmina 29

Other sections


Ecce patet aditus et sacri ianua templi,

      Reddite uota deo, ecce patet aditus.

Hanc in honore dei supplex Euantius aulam,

      Sacram fabricans hanc in honore dei

5

Hic patrios cineres praeciso marmore clausi,

      Seruet ut omnipotens hic patrios cineres.

Nicolae genitor, pro te deuotio summa est,

      Hic tibi fructus erit, Nicolae genitor.

Iure mea tua sunt, quo non serente nec essem,

10

      Sed qui sum fateor: iure mea tua sunt.