Laurenti, merito flammis uitalibus uste,
Qui feruente fide uictor ab igne redis,
Vir dilecte deo terreno in corpore quondam
(Tunc quoque sidereus iam tibi sensus erat).
5
Qui potuisti oculos tactu reuocare sepultos,
Rursus et in uacua fronte referre diem
(Luminis extinctas iterum accendisse lucernas
Credimus hic signo te faciente crucis):
Addita nunc etiam populis miracula praestas,
10
Vt fidei tribuas indubitanter opem.
Dum tua templa nouant breuiori robore plebes,
Creueruntque trabes creuit et alma fides:
Stipite contracto tua se mercede tetendit;
Quantum parua prius, postea caesa fuit.
15
Crescere plus meruit succisa securibus arbor
Et didicit sicca longior esse coma.
Vnde recisa fuit, populis fert inde salutem:
Si uenit intrepidus, lumina caecus habet.
Tu leuita sacer, poena purgate fideli,
20
Vnde prius flammas, hinc modo lumen habes.
Visa [his] temporibus uenerandi antistitis acta,
Sed tamen aeterno sunt memoranda die.