Eugenius Toletanus carmina 27

Other sections


Quisquis Romulidum fasces clarumque senatum

      Concelebrare cupis, quod uenereris, habes.

Si tibi bella placent aut te prudentia mulcet,

      Perfer ad hoc tumulum funeris obsequium.

5

Nicolaus ille, perpes quem fama loquetur,

      Cuique reor similem saecula nulla ferent,

Postquam magnificos gessit ex hoste triumphos,

      Dura sorte necis hic tumulatus inest.

O felix uita! o mortis sententia dira!

10

      Sic uixisse placet, sic abiisse dolet.