Eugenius Toletanus carmina 25

Other sections


Plangite me cuncti, quos terrae continet orbis,

      Sic uestra propriis probra lauentur aquis,

Sic Christus uobis dimittat debita clemens,

      Sic pateat summi fulgida porta poli.

5

Promite funereum contrito pectore fletum

      Et facite luctum collacrimando pium,

Suspirate deo, gemitum producite maestum

      Ac pro me misero dicite "parce precor".

Chindasuinthus ego noxarum semper amicus,

10

      Patrator scelerum Chindasuinthus ego.

Impius obscaenus, probrosus turpis iniquus,

      Optima nulla uolens, pessima cuncta ualens

Quidquid agit qui praua cupit, qui noxia quaerit,

      Omnia commisi, peius et inde fui.

15

Nulla fuit culpa, quam non committere uellem,

      Maximus in uitiis et prior ipse fui.

En cinis hic redii sceptra qui regia gessi:

      Purpura quem texit, iam modo terra premit.

Non mihi nunc prosunt biblattea tegmina regni,

20

      Non gemmae uirides, non diadema nitens.

Non iuuat argentum, non fulgens adiuuat aurum,

      Aulica fulcra nocent nec mihi gaza placet.

Omnis enim luteae deceptrix gloria uitae

      Et flatus abiit, mox liquefacta perit.

25

Felix ille nimis et Christi munere felix,

      Qui terrae fragiles semper abhorret opes.