Eugenius Toletanus carmina 23

Other sections


Sparge rosas, lector, et lilia candida pone

      Et rite sacrum sic uenerare locum.

Hic dilecta deo recubans Basilla quiescit,

      Clara parentatu, clarior et merito,

5

Virtutum gemmis et morum flore uenusta:

      Hanc imitare uelis, si bonus esse cupis.