Eugenius Toletanus carmina 21

Other sections


Compesce lacrimas, subduc suspiria lector,

      Non iacet in tumulo res lacrimanda nimis.

Hic raptus recubat felici sorte sacerdos,

      Quem laetum caelis intulit alma fides,

5

Nomine baptistam referens et mente Iohannem,

      Doctrina pollens, uirginitate nitens,

Corde pius, uultu placidus et mente benignus,

      Prudenter simplex, simpliciter sapiens.

Omnibus in studiis tantum celebratus habetur,

10

      Cedat ut ingenio Graecia docta suo.

Non uerbo aut facto hic quemquam laesit iniquo

      Cum bonitate pius, cum pietate bonus.

Non sibi multiplices auri congessit aceruos,

      Sed praestans miseris largus ubique fuit

15

Et breuis immodicum tenuit sic corpore mundum,

      Vt semper animo cerneret ille deum.

Nobilis hunc genuit clara de matre sacerdos

      Factis egregius, nomine Gregorius.

Bissenis praesul primatum gessit in annis

20

      Mercedem sanctis accumulans meritis.

Hic decimum reuoluit agens in tempora lustrum,

      Mox animum caelo, membra dedit tumulo.

Iura sacerdotii germano liquit amato,

      Qui uiuo gratum detulit obsequium.

25

Cuius et impensis tumulus constructus habetur;

      Persoluit uotum ille libens merito.

Ast ego te, sancte, quaeso, largire precanti,

      Semper ut Eugenii sis memor heu miseri.

Digna tuis meritis non noui pangere uota:

30

      Sint peto quae cecini digna tua uenia.