Eugenius Toletanus carmina 19

Other sections


Spes mihi summa, deus, quod functus morte resurgo

      Nec iam post tumulum sic moriturus ero.

Sed quia mortalis numquam sine crimine uixi,

      Eugenii miseri tu miserere pie.