Eugenius Toletanus carmina 18

Other sections


Qui me de nihilo formasti, conditor alme,

      Tu pius in tumulo, tu mea membra foue.

En cinis ad cinerem redii uitamque peregi,

      Sed putres cineres tu reparare uales.

5

Ascendat, o Christe potens, post fata peracta

      Eugenius dextram laetus ad astra uiam.