Eugenius Toletanus carmina 15

Other sections


Nulla bona grataque senilis deuehit aetas,

      Sed dura generat diraque cuncta parat.

Hoc solum praestat miseram tetigisse senectam,

      Quod luxum carnis iam caro fessa cauet.