Venantius Fortunatus carminum libri 9, 6

Altre sezioni


Pollente eloquio peruenit epistula cursu,

      Sed uoluit uoto tarda uenire meo.

Nec tamen offendit, quamuis remorata requirit,

      Quem tenet adstrictum mente ligante uirum.

5

Cum cupiam, talem qualis fuit ille Nazanzo

      Gregorium ut repares dogmate, sede parens.

Quaeque iniunxisti, pater, ecce poemata misi,

      Et mihi proficient si tibi, care, placent.

Hoc mandas etiam quo Sapphica metra remittam:

10

      Da ueniam, modici dum seges urguet agri.

Dum meto, da spatium: tibi mox parere parabo;

      Si saturer fructu, fors meliora cano.

Condere si ualeo, cum metro mitto libellum;

      Quae cape tu uoto quo tibi dictat amor.