Eugenius Toletanus carmina 12

Other sections


Ecce domus domini, quae ducit ad atria caeli:

      Cordibus afflicti huc properate uiri.

Gaudia pro luctu referet laetusque redibit,

      Fuderit hic tristis qui lacrimando preces.

5

Quattuor in titulis constat haec ianua templi,

      Sed prima Felix culmina sanctus habet.

Hic fessis requies, hic uictus manet egenis,

      Hic sacrum monachis extat ouile piis.

Hoc opus Aetherius cara cum coniuge fecit,

10

      Cui nomen olim Teudesuintha fuit.

Quisque precator ades, horum memorare benigne,

      Sic pater omnipotens sit memor ipse tui.