Eugenius Toletanus carmina 11

Other sections


Quem maeror, quem culpa premit, quem denique morbi

      Tabida, conuexans aut ualetudo quatit,

Huc festinus agat deuoto pectore cursum:

      Anxia deponens prospera cuncta geret.

5

Certa salus aegris, spes et tutela misellis,

      Et pater et genetrix Aemilianus adest.

Huius ad imperium dispulsus pectora daemon

      Tenta diu linquit, cum retinere nequit.

Hic clodis gressus dantur et lumina caecis,

10

      Reddit et incolumem lepra repulsa cutem.

Vita redit functis et langor pellitur omnis,

      Seruit ad obsequium mox reparata salus.

Hic sua signa deus respectans crescere gaudet

      Et daemon cernens hic sua damna gemit.

15

Quisque precator ades, fidenter poscere noris,

      Impos namque redit qui dubitanter adit.

Cumque precum murmur te propter fuderis intus

      Et gemitum toto prompseris ex animo,

Eugenium, quaeso, propriis adiunge querellis:

20

      Sic culpis ueniam promereare tuis.