Eugenius Toletanus carmina 10

Other sections


Macte decus proprium, Vincenti martyr alumne,

      Vnica spes nobis, macte decus proprium.

Purpureus niueum meruisti sanguine caelum,

      Et sequeris agnum purpureus niueum.

5

Passio sacra tuum prouexit ad aethera nomen,

      Conseruet populum passio sacra tuum.

Hic iacet ille cruor, quem das pro corpore pignus,

      Nare fluente tuus hic iacet ille cruor.

Hic tua nunc tunica quod Christi fimbria praestat,

10

      Tactu nam saluat hic tua nunc tunica.

Hic ueniam culpae mereantur, uota fauorem;

      Gaudia summa ferat, qui petit hic ueniam.