Venantius Fortunatus carminum libri 9, 2

Altre sezioni


Aspera condicio et sors irreuocabilis horae!

      Quod generi humano tristis origo dedit,

Cum suadens coluber proiecit ab ore uenenum,

      Morsu et serpentis mors fuit Eua nocens:

5

Sumpsit ab ipso ex tunc Adam patre terra dolorem,

      Et de matre gemens mundus amara capit.

Praeuaricando duo probro damnantur acerbo:

      Ille labore dolet, haec generando gemit.

Mors uenit inde uorax, transmissa nepotibus ipsis,

10

      Heredesque suos tollit origo nocens.

Ecce hoc triste nefas nobis genuere parentes:

      Coeperat unde prius, hinc ruit omne genus.

Primus Abel cecidit miserando uulnere caesus,

      Ac fraterna sibi sarcula membra fodent.

15

Post quoque Seth obiit, sub Abel uice redditus isdem,

      Et quamuis rediit, non sine fine fuit.

Quid Noe memorem, laudatum uoce Tonantis?

      Quem leuis arca tulit, nunc grauis arua premit.

Sic quoque Sem et Iafeth, iustissima denique proles

20

      Sancta et progenies tale cucurrit iter.

Quid patriarcha Abraham uel Isac, Iacob quoque dignus,

      Cum de lege necis nemo solutus adest?

Melchisedech etiam, domini sacer ore sacerdos,

      Iob quoque seu geniti sic abiere sui.

25

Legifer ipse iacet Moyses Aaronque sacerdos,

      Alloquiisque dei dignus amicus obit.

Successorque suus, populi dux inclitus Iesus,

      Quos legitis libris occubuere patres.

Quid Gedeon, Samson uel quisquis in ordine iudex?

30

      Morti sub domino iudice nemo fugit.

Israhelita potens Dauid res atque propheta

      Est situs in tumulo cum Salomone suo.

Esaias Danihel Samuel Ionasque beatus,

      Viuens sub pelago, stat modo pressus humo.

35

Princeps claue Petrus, primus quoque dogmate Paulus,

      Quamuis celsae animae, corpora terra tegit.

Semine ab humano cui nullus maior habetur,

      Vir baptista potens ipse Iohannes obit.

Enoch Heliasque hoc adhuc spectat uterque:

40

      Qui satus ex homine est et moriturus erit.

Ipse creator ouans surgens cito Christus ab umbris,

      Hic quia natus homo est, carne sepultus humo.

Quis, rogo, non moritur, mortem gustante salute?

      Dum pro me uoluit hic mea uita mori?

45

Dic mihi, quid poterunt Augusti aut culmina regum,

      Membra creatoris cum iacuere petris?

Bracchia non retrahunt fortes neque purpura reges,

      Vir quicumque uenit puluere, puluis erit.

Nascimur aequales morimurque aequaliter omnes:

50

      Vna ex Adam est mors, Christus et una salus.

Diuersa est merces, funus tamen omnibus unum:

      Infantes, iuuenes, sic moriere senes.

Ergo quid hinc facimus nunc te rogo, celsa potestas,

      Cum nihil auxilii possumus esse rei?

55

Ploramus, gemimus, sed nec prodesse ualemus:

      Luctus adest oculis, est neque fructus opis.

Viscera torquentur, lacerantur corda tumultu;

      Sunt cari extincti, flendo cadunt oculi.

Ecce uocatur amor neque iam reuocatur amator,

60

      Nos neque iam repetit quem petra mersa tegit.

Quamuis clamantem refugit mors surda nec audit,

      Nec scit in affectum dura redire pium.

Sed, nolo atque uolo, migrabo cum omnibus illuc;

      Ibimus hinc omnes, nemo nec inde redit:

65

Donec ad aduentum domini caro mortua uiuat,

      Surgat et ex proprio puluere rursus homo,

Coeperit ut tegere arentes cutis uda fauillas

      Et uiui cineres de tumulis salient.

Ibimus ergo omnes alia regione locandi,

70

      Ibimus ad patriam quos peregrina tenent.

Ne cruciere igitur, pie rex, fortissime princeps,

      Quod geniti pergunt quo petit omnis homo.

Quale placet figulo uas fictile, tale paratur;

      Quando placet figulo, uasa soluta ruunt.

75

Quod iubet omnipotens, non possumus esse rebelles,

      Cuius ad intuitum sidera terra tremunt.

Ipse creat hominem: quid dicere possumus? idem

      Qui dedit et recipit: crimina nulla gerit.

Illius ecce sumus figmentum et spiritus inde est:

80

      Cum iubet, hinc imus qui sumus eius opus.

Si libet, in hora montes freta sidera mutat

      Cui sua facta fauent: quid homo fumus agit?

Rex precor ergo potens, age quod tibi, maxime, prosit,

      Quod prodest animae cum deitatis ope:

85

Esto uirile decus, patienter uince dolores:

      Quod non uitatur, uel toleretur onus.

Quod trahimus nascendo, sine hoc non transigit ullus:

      Quod nemo immutat, uel ratione ferat.

Consuleas dominae reginae et amantis amatae,

90

      Quae bona cuncta capit te sociante sibi;

Maternum affectum placare iubeto dolentem,

      Nec simul ipse fleas nec lacrimare sinas.

Te regnante uiro tristem illam non decet esse,

      Sed magis ex uestro gaudeat alta toro.

95

Deprecor hoc etiam, uitam amplam coniugis optans,

      Consuleas genitae, consuleas patriae.

Talis erit populus qualem te uiderit omnis,

      Deque tua facie plebs sua uota metet.

Denique Iob natos septem uno triste sub ictu

100

      Amittens laudes rettulit ore deo.

Dauid psalmographus genitum cum amisit amatum,

      Mox tumulo posuit, prandia festa dedit.

Femina bis felix pia mater Machabeorum

      Natos septem uno funere laeta tulit,

105

Prompta aiens domino: "semper tibi gloria, rector,

      Cum uis, summe pater, pignora mater habet".

Vnde deo potius referatur gratia nostro,

      Germine de uestro qui facit ire polo,

Eligit et gemmas de mundi stercore pulchras

110

      De medioque luto ducit ad astra throno.

Messis uestra deo placuit, quam in horrea condit

      Dum spicis teneris dulcia grana metat.

Non paleas generas, frumenta sed integra gignis,

      Nec recremanda focis, sed recreanda polis:

115

Praesertim qui sic sancto baptismate puri

      Hinc meruere rapi, fonte lauante noui.

Stantes ante deum uelut aurea uasa decoris

      Aut quasi candelabris pulchra lucerna nitens,

Immaculatae animae, radiantes semper honore,

120

      Viuorum retinent in regione locum

Inque domo domini plantati lumine uernant,

      Candida ceu rubeis lilia mixta rosis.

Iusserit et dominus cum membra redire sepulta,

      Vestibit genitos tunc stola pulchra tuos

125

Aut palmata chlamys rutilo contexta sub auro,

      Et uariis gemmis frons diadema geret;

Vtentes niueam per candida pectora pallam,

      Purpureamque togam fulgida zona ligat.

Tunc pater et genetrix mediis gaudebitis illis,

130

      Cum inter sidereos cernitis esse uiros.

Est tamen omnipotens, Abrahae qui semen adauxit,

      Vobis atque dabit Iob quod amore dedit,

Restituens numerum natorum germine digno,

      Progeniemque refert nobilitante fide.

135

Qui in solium Dauid Salomonis contulit ortum,

      Pro uice germani cum redit ipse patri,

Ille tibi poterit de coniuge reddere natum,

      Cui pater alludat, ubere mater alat,

Qui medius uestri reptans per colla parentum

140

      Regibus et patriae gaudia longa paret.