Eugenius Toletanus carmina 7

Other sections


Propense stomachum qui farcit dape ciborum,

      Viscera crassa uehit, sed macra corda gerit.

Decrescit sensu, grandescit corporis auctu,

      Carnea fit moles membra caduca ferens.

5

Gutturis aruina fauces angustat obesas

      Et perdit liquidos uox male rauca sonos.

Cuncta soporifluo marcescunt ossa tepore;

      Ambulat et stertit, nec uigilare ualet.

Qui cupit ergo suam doctrinis crescere mentem,

10

      Castiget uentrem, tunc homo doctus erit.