Eugenius Toletanus carmina praefatio

Other sections


Obliquo memet uisu qui figis, ocelle,

      Si mihi rite placet, quae tibi cura manet?

Quamuis rancidulum rugata fronte susurres,

      Non pauet Eugenius, non pauet Eugenius.

5

Nil ualet, infelix, nasutas fingere sannas

      Atque animum coeptis tristificare bonis.

Inuide, iam cessa, iam cessa, perfide, cessa:

      Prodest hoc animae, fac mihi crede, tuae.

Quod si liuor adest et adhuc te concutit, audi:

10

      Nec nobis noceas nec tibi proficias.

At tu, qui nostras tranquillo pectore nugas

      Perlegis et blande rustica uerba foues,

Sis uita locuples et Christi munere diues

      Sermone pollens ingenioque uigens

15

Suauibus effinges at ...........

      Nec uereare libris aemula flabra tuis.

Praesens incolomi transcurras tempore saeclum

      Et faueat iugis pax tibi paxque tuis.