Egregio compacta situ, falerata rotatu
Atque Sophocleo pagina fulta sopho
Me arentem uestro madefecit opima rigatu,
Fecit et eloquio quod loquor esse tuo.
5
Dulcis care decens facunde benigne Gregori
Atque pater patriae, hinc sacer, inde cate,
Muneribus, meritis, animis et moribus aequis,
Omnibus officiis unde colaris habens:
Me Fortunatum tibi celso sterno pusillum,
10
Commendo et uoto supplice rite tuum;
Cui das unde sibi talaria missa ligentur
Pellibus et niueis sint sola tecta pedis.
Pro quibus a domino detur stola candida uobis:
Qui datis hoc minimis, inde feratis opes.